- LEONE picto
- LEONE pictoNili ἀνάβασιν repraesentabant Aegyptii, ut scribit Orus, Ε᾿πειδὴ ὁ ἣλιος εν λέοντι γενόμενος πλείονα την` ἀνάβασιν το Νείλου ποιεῖται, ὥςτε ἐπιμεν´οντος τȏυ ἡλίου τῷ ζωδίῳ τούτῳ τὸ δίμοιρον τȏυ νέου ὓδατος πλημμυρεῖν πολλάκις, Quoniam Sol in leone exsistens altius ascendere Nilum facit, adeo ut, in hoc signo Sole moranti, nonnumquam alterum tantum aqua increscat. Hinc Astrologi augurabantur, quanta esset, futura ἀνάβασις, ex ortu caniculae, quae in principio leonis exoritur. Indidem et canales salientesque sacrorum fontium λεοντομόρφους Leonis formam habentes, iidem fabricabant. Idem Orus, ὅθεν καὶ τὰς χολέρας καὶ τοὺς εἰσαγωγεῖς τῶ ἱερῶν κρηνῶν. λεοντομόρφους κατεσκεύασαν οἱ τῶ ἱερατικῶν ἔργων προςτάται etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 451.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.